PHIALA

PHIALA
I.
PHIALA
Graece φιάλη, quasti πιάλη, παρὰ τὸ πίειν ἅλις παρέχειν, ab eo, quod affatim ad bibendum suppeditet, inter poculorum species Veteribus usitatas, recen setur Macrobio l. 5. Saturnal. c. 21. ubi Lutinâ voce Pateram vocat, qua de voce supra dictum. Eiusdem mentio leg. 36. ff. de auro et arg. leg. trullas, scyphos, modiolos, phialas, etc. Vide quoque Pollocem Onomastic. l. 6. c. 16. et Latinos Auctores passim, ipsâ voce Graecâ, ut modo ostensum, tamquam suâ, utentes. Iuvenalia hine Sat 5. v. 39.
Virro tenet phialus
Martial. l. 3. Eugr. 41.
Inserta Phialae Mentorit manu ducta
Lacerta vivit, et timetur argentum.
Ideml. 8. Epigr. 33. cui titulus Phiala, v. 1.
De praetoricia folium mihi, Paulie, corona,
Mittis, et hoc Phialae momen habere iubes, etc.
Fuit poculum planum ac patens, hinc Patera latinis dictum, teste Macrobiô, ubi supra, utrinque ansatum, uti docet Pollux Onomast. l. 6. c. 18. Ἀμφίθετον δὲ φιάλη, ὡς Ο῞μηρος, καὶ χρύσεον ἄμφωτον ἀπὸ τοῦ χήματος, Philalam vero ancipitem et aureum poculum utrinque ansatum. Cum contra unicam ansam habens, Cotyliscus; item Cissibum: procerum veor et circa mediam partem compressum poculum Carchesium diceretur. Ex auro fuisse, modo laudati Pollucis verba indigitant, et confirmat Aelian. Var. hist. l. 1. c. 32. Εἰς χρυσῆν φιάλην ἐδέξαντα ἐκ τῶ χειρῶν αὐτοῦ τὸ ὕδωρ, In auream Phialam de manibus eius exceperunt equam. Sed et ex argento fuêre, unde idem eôd. l. c. 22. Φιάλαι δύο ἀργυρᾶι, Plualae duae argenseae: Et Martialis Epigramm. proxime laudatô, in Phialam, tenuis ad modum laminae seu bracteae argenteae, argute aclepide iocatur. Caelatae ex auro meminit idem l. 14. Epigr. 95.
Quamvis Callaicô rubeam generosa metalliô,
Glorior arte magis, nam Myos iste labor.
Usus in sacrificiis inprimis, dein conviviis, ut vidimus in voce Patera. Sed et Phiula amiquitus? ponsum a Sponsa donari consuevisse, hôcque ritu sibi e pluribus procis maritum futurum elegisse, docet Iustinus l. 43. c. 3. cum de Phocen sibus Massiliam perlatis loquens, ait, Forte eô die Rex occupatus in apparatu nuptiarum Gyptis (Athevaeus l. 13. Pertam appellat) filiaeerat: quam, more gentis, electo inter epulas genero, nuptum tradere illic parabat. Itaque cum ad nuptias invitati omnes processissent, rogantur etiam Graeci hospites ad convivium. Introducta dein Virgo, cum iuberetur a Patre aquam portigere (Athenaeus habet, Phialam κεκραμένην i. e. vinô repletam) ei, quem virum eligeret, tunc omissis omnibus ad Greaecos conversa, aquam Proti (alteri ex Phocensium Ducibus) porrigit, quifactus ex hospitegener; locum condendae Urbis a socero accepit, Vide de Odatide, Homartae Regis filiae nuptiis, eundem Athenaeum l. 13. et Anton. Thysium Notis in A. Gellium l. 10. c. 16. nec non supra Coemptio. Inter praemia quoque castrensia Phialas fuisse colligunt quidam ex Polybio de Mil. Rom. ubi ait, Imperator ei, qui hostem percusserit, hastam donas; qui vero deiecerit et spoliaverit, pediti quidem Phialam, equiti phaleras. Sed pro φιάλην Lipsius, cuius nemo satis eruditionem admiretur, ψάλιον i. e. Armillam, legit. Cui accedit G. Gualterus Animadv. ad Tab. Sicil. CCCC. Nam Phialae, non nisi semel in Vopisco, inter militaria praemia numeratae, armillae centies: hae autem ψέλλια Graecis. Vide Thom. Bartholinum in de Veterum armillis Schedio, quod cum Olai Wormii de aurco cornu Danico ad Licetum Responsione prodiit Amstelodami A. C. 1676. etc. Vas seu poculum maioris capacitatis ligulâ fuisse Phialam, docet illud Martialis, l. 8. Epigr. 33. v. 27.
Quid tibi cum Phiala, ligulam cum mittere posses?
Mittere cum posses vel cochleare mihi.
Continebot vero ligula quartam partem cyathi, Schrevelius in locum. De Phiala, in Nemesis finistra, vide supra; de Phialis Argenteis, victoribus datis in Marathone, itidem supra in Perichori Agones, uti de Divinatione ex phialis supra.
II.
PHIALA
apud Plin. l. 8. c. 46. de Apibove, Memphi est locus in Nilo, quem a figura vocant Philaam, omnibus annis ibi auream pateram argenteamque mergentes, diebus quos babent natales Apis: Salmasio fons sacer, est, ut Solinus vocat, c. 35. seu fons Sacerdotum, utidem Plinius, quô post statum aevi spatium mersus Apis necabatur. Idem fons. Nili aliis, qui eum inter Syenem et Elephantinem ponunt, in medio duorum emineutium saxorum, inter quae fons ille veluti conclusus phialae speciem retulit. In quae ora, inquit Seneca Natural. Quaestion. l. 4. c. 2. stipem Sacerdotes
et aurea dona Praesecti, cum sollenne venit sacrum, iaciunt. Hoc est, cum natales Apis apptopinquant, qui festi et celebtes toti Aegypto. Gurgitem Nili, vocat Statius. l. 3. Sylv. 2. v. 115.
—— aut quo se gurgite Nili
Mergat adoratus trepiis pastoribus Apis:
quod locus ille immensae profunditatis esset. Herodot. ὡς δὲ ἄμβνσσοί εισιν αἱ πηγαὶ εἰς διάπειραν, ἔφη τούτου Ψαμμήτιχον Αἰγύπτου βασιλέα ἀπικέςθαι. Aristoteles, Καὶ μὲν τὸ βάθος γε οὐκ ἐφικτὸν εἶναι τῷ πειρωμενῳ. Unde Solin. quoque auream pateram, cuius iactu Apis natalem celebrahant Aegyptii, in Nili statum gurgitem proici consuevisse, dicit. Vide Salmas. ad Solin. p. 439. et 440. ut et infr ain voce Phialus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • PHIALA sive PHIALE — PHIALA, sive PHIALE fons alter, ex quo Iordanis fluvius, in tribu Manasse, ut Ioseph. et Egesipp. testantur, ducit originem, qui quidem situs est in regione Trachonitide, non longe a via, quâ a Caesarea Philippi seu Paneade, inter Orientem et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • phiala — (греч.) фиал, плоская чаша …   Словарь ботанических терминов

  • PHI — Phiala …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • P. p, a. — phiala prius agitata, the bottle having been previously shaken …  

  • Phial — phiala, a phial …  

  • phiale — ● phiale nom féminin (latin phiala, du grec phialê) Coupe plate sans anse servant aux libations. ⇒PHIALE, subst. fém. ARCHÉOL. [Dans l antiq. gréco romaine] A. Coupe sans pied ni anse, généralement en métal précieux, destinée aux libations. Les… …   Encyclopédie Universelle

  • Black silver art — Black silver (Min.), stephanite , Ag5SbS4 orthorhombic (silver antimony sulfide) [ Rocks and Minerals: A Guide to Field Identification (Golden Field Guide from St. Martin s Press) by Charles A. Sorrell and George Sandstrom (2001) p.114] ,… …   Wikipedia

  • Holy Water Fonts — • Vessels intended for the use of holy water Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Holy Water Fonts     Holy Water Fonts     † …   Catholic encyclopedia

  • Fiale — Pinakel * * * Fi|a|le 〈f. 19; Arch.〉 Türmchen über Strebepfeilern [<grch. phiale „Urne“] * * * Fi|a|le, die; , n [ital. fiala = Flasche mit engem Hals < lat. phiala, ↑ Phiole] (Archit.): schlankes, spitzes gotisches Türmchen. * * * Fiale  … …   Universal-Lexikon

  • Phiole — Phi|o|le 〈f. 19〉 birnenförmiges Fläschchen [<ahd. fiala <mlat. fiole <grch. phiale „Kessel, Urne, Schale“] * * * Phi|o|le [griech. phiále̅ = Schale, Trinkschale], die; , n: in alchemistischen Laboratorien verwendete bauchige Flasche mit… …   Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”